Inizio > Indice Recensioni > Scheda: Epistole di Dante Alighieri

"Epistole" di Dante Alighieri
Titolo:Epistole
Autore:Dante Alighieri
Tipologia del supporto:Digitale
Lingua:Italiano
Genere:Non definito
DRM:Non definito
Pubblicato il:2013-03-23
:

871 visualizzazioni

L'autore
Dante Alighieri nacque in Italia, a Firenze, nel 1265. Morì a Ravenna, nel 1321.

Il suo nome originale è Durante di Alighiero degli Alighieri. Durante la sua carriera, Dante Alighieri ha usato anche questi soprannomi: Dante, Dante Alleghieri.

Ecco i principali ambiti in cui Dante Alighieri si è impegnato: dolce stil novo.

"Epistole" è un libro di Dante Alighieri.

Questa versione in italiano è pubblicata da un editore non definito.

Incipit del libro Epistole di Dante Alighieri:




Epistole





DANTE ALIGHIERI

EPISTOLE

 

I.

1. Reverendissimo in Christo patri dominorum suorum carissimo domino Nicholao miseratione celesti Ostiensi et Vallatrensi episcopo, Apostolice Sedis legato, necnon in Tuscia Romaniola et Marchia Tervisina et partibus circum adiacentibus paciario per sacrosanctam Ecclesiam ordinato, devotissimi filii A. capitaneus Consilium et Universitas partis Alborum de Florentia semetipsos devotissime atque promptissime recommendant.

2. Preceptis salutaribus moniti et Apostolica pietate rogati, sacre vocis contextui, quem misistis post cara nobis consilia, respondemus. Et si negligentie sontes aut ignavie censeremur ob iniuriam tarditatis, citra iudicium discretio sancta vestra preponderet; et quantis qualibusque consiliis et responsis, observata sinceritate consortii, nostra Fraternitas decenter procedendo indigeat, et examinatis que tangimus, ubi forte contra debitam celeritatem defecisse despicimur, ut affluentia vestre Benignitatis indulgeat deprecamur.

3. Ceu filii non ingrati litteras igitur pie vestre Paternitatis aspeximus, que totius nostri desiderii personantes exordia, subito mentes nostras tanta letitia perfuderunt, quantam nemo valeret seu verbo seu cogitatione metiri. 4. Nam quam, fere pre desiderio sompniantes, inhiabamus patrie sanitatem, vestrarum litterarum series plusquam semel sub paterna monitione polluxit. 5. Et ad quid aliud in civile bellum corruimus, quid aliud candida nostra signa petebant, et ad quid aliud enses et tela nostra rubebant, nisi ut qui civilia iura temeraria voluptate truncaverant et iugo pie legis colla submitterent et ad pacem patrie cogerentur? 6. Quippe nostre intentionis cuspis legiptima de nervo quem tendebamus prorumpens, quietem solam et libertatem populi florentini petebat, petit, atque petet in posterum. 7. Quod si tam gratissimo nobis beneficio vigilatis, et adversarios nostros, prout sancta conamina vestra voluerint, ad sulcos bone civilitatis intenditis remeare, quis vobis dignas grates persolvere attentabit? Nec opis est nostre, pater, nec quicquid florentine gentis reperitur in terris. Sed si qua celo est pietas que talia remuneranda prospiciat, illa vobis premia digna ferat, qui tante urbis misericordiam induistis et ad sedanda civium profana litigia festinatis.

8. Sane, cum per sancte religionis virum fratrem L. civilitatis persuasorem et pacis premoniti atque requisiti sumus instanter pro vobis, quemadmodum et ipse vestre littere continebant, ut ab omni guerrarum insultu cessaremus et usu, et nos ipsos in paternas manus vestras exhiberemus in totum, nos filii devotissimi vobis et pacis amatores et iusti, exuti iam gladiis, arbitrio vestro spontanea et sincera voluntate subimus, ceu relatu prefati vestri nuntii fratris


[...]
Audiolibri di:Dante Alighieri
Vita nuova
Audiolibro dell'opera "Vita nuova" di Dante Alighieri.
I libri catalogati di Dante Alighieri:
Convivio (1304-1307)
De Vulgari Eloquentia (1303-1305)
Detto d'amore (Decade del 1280)
Divina Commedia
Egloghe
Egloghe (1319-1320)
Epistole
Fiore
Il Fiore
Inferno
La Divina Commedia
La divina commedia - Inferno (1304-1321)
La divina commedia - Paradiso (1304-1321)
La divina commedia - Purgatorio (1304-1321)
Monarchia
Monarchia (1312-13)
Paradiso
Purgatorio
Quaestio de aqua et de terra (1320)
Quaestio de aqua et terra
Citazioni di Dante Alighieri:
Poscia, più che il dolor, poté il digiun...
Da poppa stava il celestial nocchiero, t...
Ecco Dite... Ed ecco il loco ove convien...
Ma tu che sol per cancellare scrivi....
Un diavolo è qui dietro che m’accisma....
Sa di sale lo pane altrui....
Per me si va ne la città dolente, per m...
Vuolsi così colà dove si puote ciò che...
Non ragioniam di lor, ma guarda e passa....
Coloro che visser sanza 'nfamia e sanza...

Scrivi un commento







Libro | Scrittore | Citazione

Aiutaci!